Vite perdite
Me legi
Subdideram
Minus licite
Dum fregi
Quod voveram;
Sed ad vite vesperam
Corrigendum legi
Quicquid ante perperam
Puerilis egi
Rerum exitus
Dum quero
Discutere
Falsum penitus
A vero
Discernere
Falso fallor opere
Bravium si spero
Me virtutum metere
Vitia dum sero
Non sum duplici
Perplexus
Itinere
Nec addidici
Reflexus
A venere
Nec fraudavi temere
Coniugis amplexus;
Dalidam persequere
Ne fraudetur sexus!
Famem siliqua
Porcorum
Non abstulit
Que ad lubrica
Errorum
Me contulit
Sed scriptura consulit
Viam intrem morum
Que prelarga protulit
Pabula donorum
Dum considero
Quid Dine
Contigerit
Finem confero
Rapine
Quis fuerit;
Scio: vix evaserit
Mens corrupta fine
Diu quam contraxerit
Maculam sentine
Preter meritum
Me neci
Non dedero
Si ad vomitum
Quem ieci
Rediero
Nec a verbo aspero
Liberum me feci
Servus si serviero
Vitiorum feci
Vie veteris
Immuto
Vestigia
Ire Veneris
Refuto
Per devia:
Via namque regia
Curritur in tuto;
Si quis cedit alia
Semper est in luto
Beli solium
Sinonis
Astutiam
Confer Tullium
Zenonis
Prudentiam:
Nil conferre sentiam
His abutens bonis
Ni fugando fugiam
Dalidam Samsonis
Ergo veniam
De rei
Miseria
Ut inveniam
De Dei
Clementia:
Hec et his similia
Quod peregi, rei
Sola parcens gratia
Miserere mei!